Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
5 haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem patefactam esse decrevistis, deinde quod P. Publium Lentulum se abdicareut se abdicaret lt praetura coegistis; tum quod eum et ceteros de quibus iudicastis in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima. quae sunt omnia eius modi ut eiut ei (i A) Ah: uti (ut o) cett. qui in custodiam nominatim dati sunt sine ulla dubitatione a vobis damnati esse videantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme