Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
4 qua re, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnis procellas quae impendent nisi providetis. non Ti. Tiberius Gracchus quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non C. Gaius Gracchus quod agrarios concitare conatus estconatus est h: est conatus V: conatus cett. , non L. Lucius Saturninus quod C. Gaium Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae severitatis iudicium adducitur: tenentur ei qui ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt, tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio: sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina arcessitur, id estid est l: idẽ αβ u: item o: om. a: tale h initum consilium ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperi calamitatem relinquatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme