Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
3 qua re, patres conscripti, consulite vobis, prospicite patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras, populi Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite. nam primum debeo sperare omnis deos qui huic urbi praesident pro eo mihi ac mereor relaturos esse gratiam; deinde, si quid obtigerit, aequo animo paratoque moriar. nam neque turpis turpis gravis mors forti viro potest accidere neque immatura consulari nec misera sapientimisera sapienti ht: misera aspicienti (-cient au) cett. . nec tamen ego sum ille ferreus qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium lacrimis a quibus me circumsessum videtis. neque meam mentem non domum saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu filia et parvolus filius, quem mihi videtur amplecti res publica tamquam obsidem consulatus mei, neque ille qui exspectans huius exitum diei stat in conspectu meo gener. moveor his rebus omnibus, sed in eam partem uti uti ut Vh: ut ii coni. Halm salvi sint vobiscum omnes, etiam si me vis aliqua oppresserit, potius quam et quam et fort. quam ut et illi et nos una rei publicae peste pereamus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme