Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
8 quid? cum tete α: tu te cett. Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistinsensistin α h: sensistine αβγ illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modonon ego non modo Halm: ego non modo non V: ego non modo cett. audiam sed etiam videam planeque sentiam. recognosce mecum tandemtandem mecum ah noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. dico te priore nocte venisse inter falcarios — non agam obscure — in M. Marci Laecae domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. num negare audes? quid taces? convincam, si negas. video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme