20
itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est. idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelsocelso Aahx conlocare et contra atque anteaante aoux: om. h fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum quod videtis solis ortum et forum curiamque curiamque curiamAa: et curiam V conspiceret, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarenturita inlustrarentur coni. Halm (ita ante collocandum hab. ux) ut a senatu populoque Romano perspici possent. atque illud signum conlocandumconlocatum α consules illi locaveruntlocaverunt x: collocaverunt αβ h: statuerunt otu ; sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur.