17
hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem — dicam id quod sentio, Quirites — non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestrisvestris cervicibus bs depulissem. non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tantotanti htx ante exiti ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset ut signum, ut litterae suae testestestes denique tux manifesti sceleris deprehenderentur. quae nunc illo absente sic gesta sunt ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum quam haec in totain tota α hot: tanta in αβ ux re publica coniuratio manifesto comprehensacomprehensa Nohl: inventa comprehensa α: inventa atque comprehensa ho: inventa atque deprehensa αβ tux est. quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum cum dum αβ ux ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.