15
atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis estest, Quirites, quod tx : ‘quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.’ quae supplicatio si cum ceteris supplicationibussupplicationibus mei: del. Halm conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gestagestae (-e a) Val1, haec una conservata re publicarei p. C constituta est. atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. nam P. Publius Lentulus, quamquam patefactispatefacta a: patefacta re coni. Halm indiciis, confessionibuset confessionibus hαγ suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio C. Gaio Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus C. Gaium C. tux: om. cett. Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Publio Lentulo puniendo liberaremur.