26
quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi antea dixi ante cod. Mureti , vestra tecta vigiliis custodiisquecustodiis vigiliisque αγ (cf. iii. 29) defendite; mihi ut urbi sine vestro metu metu mutu C: om. h: motu αβ x ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque provisum est. coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimammanum certissimam α h (cert. man. h): manum fortissimam certissimamque αβ: fortissimam manum et cert. o: maximam manum et cert. tux fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Quintus Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi aut opprimet hominem aut eius omnisomnis eius oux motus conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis.