Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
17 sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam fatetur se esse hostem, et quemquem αγ: om. αβh , quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? quos quidem ego, si ullo modo fieri possitposset αβtux et Schol. , non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam mesi iam me scripsi: si a me CAh: si me cett. audire volentvolent α h: volunt αβγ , intellego. exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque orationis meae, si quam potero, adferam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme