5
castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtisvidetis ah: videmus αβγ intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. si te iamiam om. Quintil. ix. 3. 19, sup. lin. hab Ao , Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. verum ego hoc quod iam pridem factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. tum denique interficiereinterficiam te αγ , cum iam nemo tam improbus, tam perditusnemo tam perditus AV , tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse fateatur.