12
at etiam sunt qui dicant, QuiritesQuirites om. αh , a me eiectum esse Catilinameiectum esse Catilinam scripsi: in exsilium ante esse add. α, post Catilinam h, ante eiectum cett. . quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem qui haec loquuntur. homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruitparuit, ivit graevius . quin quin scripsi: qui AVo2: quid ut ah: qui (quod o1) ut cett.: fort. Quirites hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocaviconvocavi α ho: vocavi cett. , rem omnem ad patres conscriptos detuli. quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt.