Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
10 hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non humanae etet α h: ac αβγ tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaveruntobligurierunt cod. Mureti ; res eos iam pridem pridem deseruit add. ao2: defecit add. x2 , fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia libido permanetmanet αβ x . quod si in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosebrios α h: ebriosos αβγ sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihimihi om. αβ accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme