Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
30 quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui aut ea quae imminent non videant aut ea quae videntvident C1: fort. vident... dissimulant dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo conroboraverunt; quorum auctoritate multiauctoritate multi α: auctoritatem secuti multi (multi sec. h) cett. non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore qui non qui non quin α h (contra Priscian. K. iii. 246) videat coniurationem esse factamfactam esse α (contra Priscian.), neminem tam improbum qui non fateatur. hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. quod si sesesese CAV: se cett. eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam stirps ac semen malorum omnium.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme