27
tantum profeciprofeci tum cum a: profectum cum Diomedes K. i. 392 (contra Charis. K. i. 226, Dosith. K. vii. 419), cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id quod esset esset est Vbs a tea te α h: abs te αβγ scelerate susceptum latrocinium potius quam bellum nominaretur. nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenterdiligenter om. α quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. etenim si mecum patriapatria mea Quintil. ix. 2. 32, Isid. Origg. ii. 13. I, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatursic loquatur Quintil. : ‘ M. Marce Tulli, quid agis? tune eum quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne nonne non Lambinus hunc in vinclavincla α: vincula cett. duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? quid tandem te impedit? mosne maiorum?