Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
20 quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare? ‘refer’ inquis ‘ad senatum’; id enim postulas et, si hic ordo placere sibiplacere sibi CAV: om. sibi a: sibi placere cett. decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. egredere ex urbe ex urbe de urbe t: de turba CAV , Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. quid est? ecquid attendis, ecquidquid est α: quid est Catilina cett. animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent. quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme