Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
17 servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitrarisarbitrare V: arbitraris. e. A ? et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium oculis conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas quorum mentis sensusque volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? si te parentes timerent atque odissent tui neque eos neque eos nec eos bs: neque illos V ratione ullaratione ulla α h: ulla ratione αβγ placare posses, ut opinortu opinor Cobet , ab eorum oculis aliquo concederes. nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit acodit ac om. α metuit et iam diu nihil tediu nihil te CAV: diu de te nihil a: de te diu nihil t: diu nihil de te cett. iudicat nisi de parricidio suo cogitare: huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme