Thesauros Literature Oratory Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites

Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites

Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
37 Neque a vobis iam bene vivendi sed honeste moriendi facultatem petit, neque tam ut domo sua fruatur quam ne patrio sepulcro privetur laborat. nihil aliud iam vos orat atque obsecrat nisi uti ne se legitimo funere et domestica morte privetis, ut eum qui pro patria nullum umquam mortis periculum fugit in patria mori patiamini.
38 dixi ad id tempus quod mihi a tribuno pl. praestitutum est; a vobis peto quaesoque ut hanc meam defensionem pro amici periculo fidelem, pro rei publicae salute consularem putetis.
38b et cum universo populo Romano, tum vero equestri ordini longe carissimus.
← Previous 22 / 22

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme