Thesauros Literature Oratory Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites

Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites

Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
34 hisce autem malis magnum praesidium vobis maiores vestri reliquerunt, vocem illam consulis: 'qui rem publicam salvam esse vellent.' huic voci favete, Quirites, neque vestro iudicio abstuleritis mihi neque eripueritis rei publicae spem libertatis, spem salutis, spem dignitatis.
35 quid facerem, si T. Labienus caedem civium fecisset ut L. Saturninus, si carcerem refregisset, si Capitolium cum armatis occupavisset? facerem idem quod C. Marius fecit, ad senatum referrem, vos ad rem publicam defendendam cohortarer, armatus ipse vobiscum armato obsisterem. nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocandos esse, verum ad suffragia cohortandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi. itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. non ita mos est, consulem es * * *
36 * * * timet; qui hasce ore adverso pro re publica cicatrices ac notas virtutis accepit, is ne quod accipiat famae volnus perhorrescit; quem numquam incursiones hostium loco movere potuerunt, is nunc impetum civium, cui necessario cedendum est, perhorrescit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme