Thesauros Literature Oratory De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
12 non mediocris res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites, latet. sunt enim multi agri lege Cornelia publicati nec cuiquam adsignati neque venditi qui a paucis hominibus impudentissime possidentur. his cavet, hos defendit, hos privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit Rullus non vobis adsignare volt, sed eis condonare qui possident. causam quaero cur ea quae maiores vobis in Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt condonari possessoribus eadem lege videatis.
13 iam totam legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad Sullanae adsignationis rationes esse accommodatissimam. nam socer huius vir multum bonus est; neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia disputo. ille enim quod habet retinere volt neque se Sullanum esse dissimulat; hic, ut ipse habeat quod non habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et, cum plus appetat quam ipse Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res defendere me criminatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme