Thesauros Literature Oratory De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
8 meliore. at hoc Valeria lex non dicit, Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. si isti agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur. tu vero, Rulle, quid quaeris? quod habent ut habeant? quis vetat? Vt privatum sit? ita latum est. Vt meliore iure tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager Hirpinus—totum enim possidet—quam meus paternus avitusque fundus Arpinas?
9 id enim caves. optimo enim iure ea sunt profecto praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore iure sunt quam serva; capite hoc omnia quae serviebant non servient. soluta meliore in causa sunt quam obligata; eodem capite subsignata omnia, si modo Sullana sunt, liberantur. immunia commodiore condicione sunt quam illa quae pensitant; ego Tusculanis pro aqua Crabra vectigal pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla mihi datus esset, Rulli lege non penderem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme