Thesauros Literature Oratory De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
4 caput est legis xl de quo ego consulto, Quirites, neque apud vos ante feci mentionem, ne aut refricare obductam iam rei publicae cicatricem viderer aut aliquid alienissimo tempore novae dissensionis commovere, neque vero nunc ideo disputabo quod hunc statum rei publicae non magno opere defendendum putem, praesertim qui oti et concordiae patronum me in hunc annum populo Romano professus sim, sed ut doceam Rullum posthac in eis saltem tacere rebus in quibus de se et de suis factis taceri velit.
5 omnium legum iniquissimam dissimillimamque legis esse arbitror eam quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut omnia quaecumque ille fecisset essent rata. nam cum ceteris in civitatibus tyrannis institutis leges omnes exstinguantur atque tollantur, hic rei publicae tyrannum lege constituit. est invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet excusationem; non enim videtur hominis lex esse, sed temporis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme