Thesauros Literature Oratory De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
2 video quosdam, Quirites, strepitu significare nescio quid et non eosdem voltus quos proxima mea contione praebuerunt in hanc contionem mihi rettulisse. qua re a vobis qui nihil de me credidistis ut eam voluntatem quam semper habuistis erga me retineatis peto; a vobis autem quos leviter immutatos esse sentio parvam exigui temporis usuram bonae de me opinionis postulo, ut eam, si quae dixero vobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter, hoc ipso in loco depositam atque abiectam relinquatis.
3 completi sunt animi auresque vestrae, Quirites, me gratificantem Septimiis, Turraniis ceterisque Sullanarum adsignationum possessoribus agrariae legi et commodis vestris obsistere. hoc si qui crediderunt, illud prius crediderint necesse est, hac lege agraria quae promulgata est adimi Sullanos agros vobisque dividi, aut denique minui privatorum possessiones ut in eas vos deducamini. si ostendo non modo non adimi cuiquam glebam de Sullanis agris, sed etiam genus id agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque sanciri, si doceo agris eis qui a Sulla sunt dati sic diligenter Rullum sua lege consulere ut facile appareat eam legem non a vestrorum commodorum patrono, sed a Valgi genero esse conscriptam, num quid est causae, Quirites, quin illa criminatione qua in me absentem usus est non solum meam sed etiam vestram diligentiam prudentiamque despexerit?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme