Thesauros Literature Oratory De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
103 nam si ei qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati eritis, si in hoc statu quem habetis vestra non ignavia quaesitum, sed virtute partum, otium tenueritis, Quirites! ego ex concordia quam mihi constitui cum conlega, invitissimis eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore aiebant, providi omnibus, prospexi annonae, revocavi fidem, tribunis plebis denuntiavi ne quid turbulenti me consule conflarent. summum et firmissimum est illud communibus fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reliquis temporibus rei publicae praebeatis. promitto, recipio, polliceor hoc vobis atque confirmo, me esse perfecturum ut iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.
1 Commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si, quae apud vos de me deferunt, ea coram potius me praesente dixissent; nam et aequitatem vestrae disceptationis et consuetudinem superiorum et ius suae potestatis retinuissent. sed quoniam adhuc praesens certamen contentionemque fugerunt, nunc, si videtur eis, in meam contionem prodeant et, quo provocati a me venire noluerunt, revocati saltem revertantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme