Thesauros Literature Oratory De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
102 ex quo intellegi, Quirites, potest nihil esse tam populare quam id quod ego vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem, otium. quae nobis designatis timebatis, ea ne accidere possent consilio meo ac ratione provisa sunt. non modo vos eritis in otio qui semper esse volueratis, verum etiam istos quibus odio est otium quietissimos atque otiosissimos reddam. etenim illis honores, potestates, divitiae ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari solent; vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res familiaris in pace, omni ratione otium retinere debetis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme