100
haec ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intemperantia non miror, sperasse me consule adsequi posse demiror. nam cum omnium consulum gravis in re publica custodienda cura ac diligentia debet esse, tum eorum maxime qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules facti. nulli populo Romano pro me maiores mei spoponderunt; mihi creditum est; a me petere quod debeo, me ipsum appellare debetis. quem ad modum, cum petebam, nulli me vobis auctores generis mei commendarunt, sic, si quid deliquero, nullae sunt imagines quae me a vobis deprecentur. qua re, modo mihi vita suppetat, quam ego conabor ab istorum scelere insidiisque defendere, polliceor hoc vobis, Quirites, bona fide: rem publicam vigilanti homini, non timido, diligenti, non ignavo, commisistis.
101
ego sum is consul qui contionem metuam, qui tribunum plebis perhorrescam, qui saepe et sine causa tumultuer, qui timeam ne mihi in carcere habitandum sit, si tribunus plebis duci iusserit? ego cum vestris armis armatus sim, imperio, auctoritate insignibusque amplissimis exornatus, non horreo in hunc locum progredi, possum vobis, Quirites, auctoribus improbitati hominis resistere, nec vereor ne res publica tantis munita praesidiis ab istis vinci aut opprimi possit. si antea timuissem, tamen hac contione, hoc populo certe non vererer. quis enim umquam tam secunda contione legem agrariam suasit quam ego dissuasi? si hoc dissuadere est ac non disturbare atque pervertere.