Thesauros Literature Oratory De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
89 videte quantum intervallum sit interiectum inter maiorum nostrorum consilia et inter istorum hominum dementiam. illi Capuam receptaculum aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum Campani agri esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novae rei publicae constituunt, molem contra veterem rem publicam comparant. quod si maiores nostri existimassent quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi Romani disciplina M. Bruti aut P. Rulli similem futurum —hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem publicam Capuam totam transferre vellent—profecto nomen illius urbis non reliquissent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme