Thesauros Literature Oratory De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
72 quaero, si qui velint vendere non fuerint, quid pecuniae fiet? referre in aerarium lex vetat, exigi prohibet. igitur pecuniam omnem xviri tenebunt, vobis ager non emetur; vectigalibus abalienatis, sociis vexatis, regibus atque omnibus gentibus exinanitis illi pecunias habebunt, vos agros non habebitis. 'facile,' inquit, 'adducentur pecuniae magnitudine ut velint vendere.' ergo ea lex est qua nostra vendamus quanti possimus, aliena emamus quanti possessores velint.
73 atque in hos agros qui hac lege empti sint colonias ab his xviris deduci iubet. quid? omnisne locus eius modi est ut nihil intersit rei publicae, colonia deducatur in eum locum necne, an est locus qui coloniam postulet, est qui plane recuset? quo in genere sicut in ceteris rei publicae partibus est operae pretium diligentiam maiorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra suspicionem periculi conlocarunt ut esse non oppida Italiae, sed propugnacula imperi viderentur. hi deducent colonias in eos agros quos emerint; etiamne si rei publicae non expediat?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme