Thesauros Literature Oratory De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
58 atque etiam est alia superiore capite quo omnia veneunt quaestuosa exceptio, quae teget eos agros de quibus foedere cautum est. audivit hanc rem non a me, sed ab aliis agitari saepe in senatu, non numquam ex hoc loco, possidere agros in ora maritima regem Hiempsalem quos P. Africanus populo Romano adiudicarit; ei tamen postea per C. Cottam consulem cautum esse foedere. hoc quia vos foedus non iusseritis, veretur Hiempsal ut satis firmum sit et ratum. cuicuimodi est illud, tollitur vestrum iudicium, foedus totum accipitur, comprobatur. quod minuit auctionem xviralem laudo, quod regi amico cavet non reprehendo, quod non gratis fit indico.
59 volitat enim ante oculos istorum Iuba, regis filius, adulescens non minus bene nummatus quam bene capillatus. vix iam videtur locus esse qui tantos acervos pecuniae capiat; auget, addit, accumulat. 'Avrvm, argentvm ex praeda, ex manvbiis, ex coronario ad qvoscvmqve pervenit neqve relatvm est in pvblicvm neqve in monvmento consvmptvm,' id profiteri apud xviros et ad eos referri iubet. hoc capite etiam quaestionem de clarissimis viris qui populi Romani bella gesserunt, iudiciumque de pecuniis residuis ad xviros translatum videtis. Horum erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae fuerint, quid relatum, quid residuum sit; in posterum vero lex haec imperatoribus vestris constituitur; ut, quicumque de provincia decesserit, apud eosdem xviros quantum habeat praedae, manubiarum, auri coronarii, profiteatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme