26
cognoscite nunc quae potestas xviris et quanta detur. primum lege curiata xviros ornat. iam hoc inauditum et plane novum, uti curiata lege magistratus detur qui nullis comitiis ante sit datus. eam legem ab eo praetore populi Romani qui sit primus factus ferri iubet. at quo modo? Vt ei xviratum habeant quos plebs designaverit. oblitus est nullos a plebe designari. et is orbem terrarum constringit novis legibus qui, quod in secundo capite scriptum est, non meminit in tertio? atque hic perspicuum est quid iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc tribuno plebis vobis relinquatur. maiores de singulis magistratibus bis vos sententiam ferre voluerunt. nam cum centuriata lex censoribus ferebatur, cum curiata ceteris patriciis magistratibus, tum iterum de eisdem iudicabatur, ut esset reprehendendi potestas, si populum benefici sui paeniteret.
27
nunc, Quirites, prima illa comitia tenetis, centuriata et tributa, curiata tantum auspiciorum causa remanserunt. hic autem tribunus plebis quia videbat potestatem neminem iniussu populi aut plebis posse habere, curiatis eam comitiis quae vos non initis confirmavit, tributa quae vestra erant sustulit. ita cum maiores binis comitiis voluerint vos de singulis magistratibus iudicare, hic homo popularis ne unam quidem populo comitiorum potestatem reliquit.