Thesauros Literature Oratory De lege agraria

De lege agraria

De lege agraria Cicero, Marcus Tullius
19 maiores nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt, non crudelitate—quid enim illis fuit clementius qui etiam externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt?—sed consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis ac vobis novam dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent non videretis.
20 quid enim cavendum est in coloniis deducendis? si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse haec ex Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur huic urbi ista colonia, sed opponitur. at quem ad modum armatur, di immortales! nam bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem xviros occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in omnia quae velint oppida colonos ut xviri deducant quos velint. atque his colonis agrum Campanum et Stellatem campum dividi iubet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme