112
si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiisvitiis civis a nobilissimus. Vt Quinctius — nihil enim dicam de ceteris — si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a naturaa Naugerius: in codd. boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam. sed ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutusabsolutus est s, tu qui iudiciaiudicia Sa: ea iudicia Mm facta commemoras quidquid S (?) a: quaero, quid Mm tum esse existimas iudicatum? certe gratiis iudicasse.