108
O innocentiam Oppianici singularem! quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur. haec tum agenteagente Sa: agitante Mm Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causamtotam causam Sa: causam totam Mm reliquit; paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. quod si, per quos dies Iunium accusavit, Fidiculanium accusare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur.
109
iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. quod erat odium, di immortales! quae superbia, quanta ignoratioignoratio My1: ignorantia bsy2a sui, quam gravis atque intolerabilis adrogantia! qui illud iamiam Sa: etiam Mm ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac defensioni suae condonatumcondonatum Mb2sy2: condemnatum Sb1y1a esse Oppianicum; proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum in municipio suo nobilem, si honeste putasset eius modi causam posse defendi.