11
atque ut intellegatis Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo nomen Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petamrepetam Quintil. iv. 1. 79; quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis. A.Aulus Cluentius habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princepsprinceps Ba, Quintil. iv. 2. 130: facile princeps Mm. is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos xv natum, grandem autem et nubilem filiam quae brevi tempore post patris mortem nupsit A.Aulo Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. cum essent eaeeae s: hae (hec b) Mm nuptiae plenae dignitatis,