98
quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia P.Publii Popili et Ti.Tiberii GuttaeTi. a, Quintil. v. 10. 108: T. Mm, qui causam de ambitu dixerunt, quidixerunt qui dixerunt, quia Nettleship: dixerunt. Quid? Peterson accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarintprobarint Mbs: probaverint ya, cumcum quod s, ed. V in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis venire oportere. quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.