93
quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tumtum (cum s) Sa: tunc Mm Iunio defendendi sui potestas erepta sit? quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditioseseditiones a ac populariter concitatas. accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed etiam cum ipsa contione veniebat. gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur; quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas erat.