89
hic ego magis ut consuetudinem servem quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo, iudicesiudices Garatoni: iudiciis Mma, attente audiatis. condemnatus est C.Gaius Iunius qui ei quaestioni praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. non modo causae sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est. quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus est. at quam quaestionemad quam quaestionem abreptus est Ss? voltus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaramputaram Manutius: putarem Mma libeatlibeat Mm: iubeant b2y2a (? S) iam libere dicere.
90
quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? putabo fuisse. dicat qui volt hodie de illo populo concitato, cui tum populotum populo Sa: tum Mm mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaverisrogaveris aa: rogaris Mm, hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. est haec opinio. at, si ita esset, hac lege accusatum fuissefuisse My: esse bs: om. a oportuit qua accusatur habitus. at ipse ea lege quaerebat. paucos dies exspectassetrespectasset S Quinctius. at neque privatus accusare nec sedata iamiam om. Sa invidia volebat. videtis igitur non in causa sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse.