82
age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et gravis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. confecit tabulas diligentissime Cluentius. haec autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatisagitatis Sbya: agitis Ms, tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. quid? AlbianaAbbiana Sy2s pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibusducibus Mm: iudicibus SBa: indicibus Nettleship venire possumus? tenentur uno in loco HS dcxldcxl Mm: XXXX Sa (add. milia Ss), tenentur apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid voltis amplius?