78
atque illo ipso tempore in aedis T.Titi Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. iam cetera nota sunt omnibus, ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnemeum sermonem aud. omnem P: eorum sermonem omnem aud. Mm viri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis StaienoStaieno P: ab (a m) Staieno Mma extorta atque erepta sit. huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat; suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset qui erant in contione non intellegebant; neque enim docebantur. versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebantsentiebant aa:... ebant M: sciebant s: aiebant b1, innocentem reum condemnatum audiebant, Staienicondemnatum... sententia om. a sententia condemnatum videbant; non gratiisgratiis S: gratis cett. id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat.