73
manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem inter iudices esse versatam. res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei publicae causa aperienda. in ea obscuritate ac dubitatione omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiarepronuntiari pauci dett.: Dixerunt. hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit; rem a Staieno perfectam esse arbitrabatur.
74
in consilium erant ituri iudices xxxii. sententiis xvi absolutio confici poterat. HSHS Ss, om. cett. xlXL scripsi: XXXX Sbya: DCXL (vel DCLX) quadragena Ms milia in singulos iudices distributamilia... distributa milibus... distributis as eum numerum sententiarum conficere debebant ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima decima accederet. atque etiam casu tum, quodquod quodam Sa illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam nescio quam apud iudicem defendebat. facile hoc habitus patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus eius L.Lucius Quinctius; qui, cum esset illo tempore tribunus plebis, convicium C.Gaio Iunio iudici quaestionis maximum fecit ut ne sine illoillo P: Aelio St: Staieno cett. in consilium iretur; cumque id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia adduxit.