66
quonam igitur haec modo gesta sunt? repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis videamini. vos quaeso, ut adhuc me attente audistisattente audistis attendistis (-itis B) SB, itemitem Mm: ut item SBa quae reliqua sunt audiatis; profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur. nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavitstatim se... applicavit Mm: statim se... se applicavit aa: fort. statim sese... applicavit. ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusquedonis muneribusque Peterson: donis datis muneribusque Mm: datis muneribus Sa perfeceratprofecerat Lambinus ut eo fautorefautore aa: auctore Mm uteretur cupidiore quam fides iudicis postulabat.