63
multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. nam etsietsi aa: si Mm a vobis sic audior ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio quae mihi obloqui videtur: 'quid ergo? negasne illud iudicium esse corruptum?corruptum esse Sa (contra Quintil. ix. 2. 51)' non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. 'A quo igitur est corruptum?' opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illumille a qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde, cum esset nonnon Sa: nemini Mm dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi aliquaaliqua M: alia ma ratione diffideret quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos iudices offendisset quam eum qui bis causambis causam Sa: bis causam iis (his b) Mby: bis iis causam s, Baiter probavisset.