7
ego me, iudices, ad eam causam accedere quae iam per annos octo continuos ex contraria parte audiatur atque ipsa opinioneopinionibus St hominum tacita prope convicta atque damnata sit facile intellego; sed si quisi qui PSa: si quis Mm mihi deus vestram ad me audiendum benivolentiam conciliarit, efficiam profecto ut intellegatis nihil esse homini tam timendum quam invidiam, nihil innocenti suscepta invidia tam optandum quam aequum iudicium, quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliquialiqui SMt: aliquis ms atque exitus reperiatur. quam ob rem magna me spes tenet, si quaequae Sa: ea quae Mm sunt in causa explicare atque omnia dicendo consequi potuero, hunc locum consessumque vestrum, quem illi horribilem A.Aulo Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum tandemtandem tantundem SB eius fortunae miserae multumque iactatae portum ac perfugium futurum.