49
satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum utiuti Sa: ut Mm honeste absolvi nullo modo potuerit. cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium veneritvenerit Mm: veniret Sa. nam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. is erat libertus Fabriciorum, Scamander. integrum consilium, iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unumunum verum Angelius crimen adlatum est. hic tum C.Gaius Fabriciustum C. Baiter: cum C. y2s: cum causa S: cum causa C. t: tum M: tamen bs, is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret, quod mihi cum Aletrinatibuscum Larinatibus b2y2a vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentis eos ad me domum adduxit. qui quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possentpossint Sa defendere, idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur.