48
pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis circumventum esse dicetesse dicet (diceret t) Sa: dicit esse Mm? quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? simul et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manifestoquemanifesteque Sa deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit?