46
C. et L.Lucii Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio AletrinatiAletrinati Priscian. (K. ii. 348): Allerinati S: Aletrinate Msy1: Larinati by2a, homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. his Fabriciis semper est ususest usus Sa: usus est Mm Oppianicus familiarissime. iamiam nam Madvig hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo. cum illi ita viverent ut nullum quaestum esse turpemesse turpem Sa: turpem esse Mm arbitrarentur, cum omnis ab eisiis a: his Mm fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti, studiosestudiose Sa: studio Mm, ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. itaque tum sic statuit, per C.