44
suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa Martialium demoveridemoveri Klotz: demovere Mm: removeri aa (cf. Zielinski p. 166). suberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque audacissimiatque audacissimi om. s1, del. Baiter, mentem maxime commovebat.
45
nam habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enimenim Mm: om. SBa quicquam Arusian. (K. vii. 479): om. Mma legare quicquam eius modi matri poterat inin Arusian. (s. v. induco in): om. Mm animum inducere neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. id cum Oppianicus sciret — neque enim erat obscurum — intellegebat habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. itaque his rebus incensus qua ratione habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.