34
quid iudicaritiudicaverit Sy2a obscurum non est. nam cuiuscuius PSa: cum eius Mm filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. quid Oppianicus fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis nonnon aa: om. Mm longe animo prospexisse morientem. quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus essetesset erit aa, eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est. quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur;
35
attendite exitum. quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.