32
memoria teneo Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundissecundis om. SBa (contra Quintil. viii. 4. 11) accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; necnec Sa: neque Mm iniuria quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae civem sustulisset. quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortemmortem vim Quintil. atque cruciatum. ceteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus est qui in uno corpore plurisplures PMm: multos Sy2a necaret.