29
Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos. quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus hisiis a de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum? vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multavit, auditis nonnon sine b2y2s ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviterbreviter Sa: breviter a me Mm strictimque dicuntur. illi audiebant de eo de quoeo de quo eo... quo B: eo quo a iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem omnesomnes aa: om. Mm oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P.Publio Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur.