181
constituitur quaestio de furto. nam quid quisquam suspicari aliud potest? an hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperatareciperata Sy1a: recuperata cett., occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici? cui probatis? quid est quod minus veri simile proferre potuistispossitis Madvig? deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo recusavit. postea cumcum Lambinus: quam codd. illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae servum fidelissimum non in quaestionem detulitdetulit Mommsen: tulit codd. sed plane ad supplicium dediditdedidit Arusian. s. v. dedo: dedit codd..